Login

Welcome, Guest. Please login or register.

April 26, 2024, 06:55:39 pm

Author Topic: Unseen Disection  (Read 2191 times)  Share 

0 Members and 1 Guest are viewing this topic.

wildareal

  • Victorian
  • Forum Leader
  • ****
  • Posts: 595
  • Respect: +4
Unseen Disection
« on: September 05, 2011, 09:43:39 pm »
0
This is a new topic for everyone to post the trickest, multi-subordinated unseens ever seen!
Wildareal '11

Year 11:
Methods 3/4

Year 12:
English 3/4 Latin 3/4 Specialist 3/4 Chem 3/4 Uni Maths

Spheniscidaphile

  • Guest
Re: Unseen Disection
« Reply #1 on: September 10, 2011, 09:40:49 pm »
0
Vitruvius discusses what should be considered when planning the layout of buildings.

   Omniaque aedificia ut luminosa sint, oportet curari; sed quae sunt ad villas, faciliora videntur esse, ideo quod paries nullius vicini potest opstare, in urbe autem aut communium parietum altitudines aut angustiae loci inpediundo faciunt obscuritates. Itaque de ea re sic erit experiundum. Ex qua parte lumen oporteat sumere, linea tendatur ab altitudine parietis, qui videtur obstare, ad eum locum, quo oporteat inmittere, et si ab ea linea in altitudinem cum prospiciatur, poterit spatium puri caeli amplum videre, in eo loco lumen erit sine inpeditione.

    Sin autem officient trabes seu limina aut contignationes, de superioribus partibus aperiatur et ita inmittatur. Et ad summam ita est gubernandum, ut, ex quibuscumque partibus caelum prospici poterit, per ea fenestrarum loca relinquantur; sic enim lucida erunt aedificia. Cum autem in tricliniis ceterisque conclavibus maximus est usus luminum, tum etiam itineribus, clivis, scalis, quod in his saepius alius aliis obviam venientes ferentes sarcinas solent incurrere.

Vitruvius, de architectura IV.6-7
http://www.thelatinlibrary.com/vitruvius6.html



Hiero of Syracuse suspects that a craftsman who has made him a gold crown has skimped on the gold.  He asks Archimedes to find a way to detect the fraud.

Tunc is, cum haberet eius rei curam, casu venit in balineum, ibique cum in solium descenderet, animadvertit, quantum corporis sui in eo insideret, tantum aquae extra solium effluere. Itaque cum eius rei rationem explicationis ostendisset, non est moratus, sed exiluit gaudio motus de solio et nudus vadens domum verius significabat clara voce invenisse, quod quaereret; nam currens identidem graece clamabat:  Ευρηκα Ευρηκα

Tum vero ex eo inventionis ingressu duas fecisse dicitur massas aequo pondere, quo etiam fuerat corona, unam ex auro et alteram ex argento. Cum ita fecisset, vas amplum ad summa labra implevit aquae, in quo dimisit argenteam massam. Cuius quanta magnitudo in vasum depressa est, tantum aquae effluxit. Ita exempta massa quanto minus factum fuerat, refudit sextario mensus, ut eodem modo, quo prius fuerat, ad labra aequaretur. Ita ex eo invenit, quantum ad certum pondus argenti ad certam aquae mensuram responderet.

Cum id expertus esset, tum auream massam similiter pleno vaso demisit et ea exempta, eadem ratione mensura addita invenit ex aquae numero non tantum esse: minore quanto minus magno corpore eodem pondere auri massa esset quam argenti. Postea vero repleto vaso in eadem aqua ipsa corona demissa invenit plus aquae defluxisse in coronam quam in auream eodem pondere massam, et ita ex eo, quod fuerit plus aquae in corona quam in massa, ratiocinatus reprehendit argenti in auro mittionem et manifestum furtum redemptoris.

Vitruvius, de architectura IX.10-13
http://www.thelatinlibrary.com/vitruvius9.html
« Last Edit: September 10, 2011, 11:13:03 pm by Spheniscidaphile »

Spheniscidaphile

  • Guest
Re: Unseen Disection
« Reply #2 on: September 11, 2011, 07:28:41 pm »
0
Some of these are easier, but the constructions should still be good practice.
all the vocab can be found in the WORDS dictionary.

The perils of poetic plagiarism

Primo poetarum ordine ad certationem inducto cum recitarentur scripta, populus cunctus significando monebat iudices, quod probarent. Itaque, cum ab singulis sententiae sunt rogatae, sex una dixerunt, et, quem maxime animadverterunt multitudini placuisse, ei primum praemium, insequenti secundum tribuerunt. Aristophanes vero, cum ab eo sententia rogaretur, eum primum renuntiari iussit, qui minime populo placuisset.
   Cum autem rex et universi vehementer indignarentur, surrexit et rogando impetravit, ut paterentur se dicere. Itaque silentio facto docuit unum ex his eum esse poetam, ceteros aliena recitavisse; oportere autem iudicantes non furta sed scripta probare. Admirante populo et rege dubitante, fretus memoriae certis armariis infinita volumina eduxit et ea cum recitatis conferendo coegit ipsos furatos de se confiteri. Itaque rex iussit cum his agi furti condemnatosque cum ignominia dimisit, Aristophanen vero amplissimis muneribus ornavit et supra bybliothecam constituit.

Aristophanen - accusative of Aristophanes.


Innovations in writing.

Ante usum chartarum, quo maxime humanitas vitae constat et memoria, palmarum foliis scriptitatum est.  Deinde quarundam arborum libris, postea publica monimenta plumbeis voluminibus, inde et privata linteis conficere coeperunt, deinde ceris.  Nam pugillarium usum ante Troiana tempora fuisse testatur Homerus.  Papyrum autem post Alexandri Magni victoriam; condita in Aegypto Alexandria, Marcus Varro autor est, ante chartarum usum ab eo rege inventam esse quae fiebat ex frutice qui nascitur in paludibus Aegypti.

[prima bibliothecae constitutio ] nequaquam conferendum cum hoc quod nostro tempore adepti sumus, reperto novo scribendi genere.  Tantum enim uno die ab uno homine literarum imprimitur quantum vix toto anno a pluribus scribi posset.  Ex quo adeo disciplinarum omnium magna librorum copia ad nos manavit ut nullum amplius superfuturum sit opus quod ab homine quamvis egeno desiderari possit.  Illud insuper adde, quod autores quoque plurimos, tam Graecos quam Latinos, ab omni prorsum interitus periculo vindicavit.

Quare tantae rei autor non est sua laude fraudandus, praesertim ut posteritas sciat cui divinum beneficium acceptum referre debeat. Itaque Ioannes Cuthenbergus, natione Theutonicus equestri vir dignitate, primus omnium in oppido Germaniae quam Moguntiam vocant hanc imprimendarum literarum artem excogitavit, primumque ibi ea exerceri coepit.

Poldorus Vergilius, On Discovery, book II


Tacitus undersells Germany as a tourist destination

   Ipsos Germanos indigenas crediderim minimeque aliarum gentium adventibus et hospitiis mixtos, quia nec terra olim, sed classibus advehebantur qui mutare sedes quaerebant, et inmensus ultra utque sic dixerim adversus Oceanus raris ab orbe nostro navibus aditur. Quis porro, praeter periculum horridi et ignoti maris, Asia aut Africa aut Italia relicta Germaniam peteret, informem terris, asperam caelo, tristem cultu adspectuque, nisi si patria sit?
   Ulixen quidam opinantur longo illo et fabuloso errore in hunc Oceanum delatum adisse Germaniae terras, Asciburgiumque, quod in ripa Rheni situm hodieque incolitur, ab illo constitutum nominatumque; aram quin etiam Ulixi consecratam, adiecto Laertae patris nomine, eodem loco olim repertam, monumentaque et tumulos quosdam Graecis litteris inscriptos in confinio Germaniae Raetiaeque adhuc exstare. Quae neque confirmare argumentis neque refellere in animo est: ex ingenio suo quisque demat vel addat fidem.

Tacitus, Germania Bk I.2-3
http://www.thelatinlibrary.com/tacitus/tac.ger.shtml


Geometry for dummies

primum Platonis e multis ratiocinationibus utilissimis unam, quemadmodum ab eo explicata sit, ponam. Locus aut ager paribus lateribus si erit quadratus eumque oportuerit duplicare, quod opus fuerit genere numeri, quod multiplicationibus non invenitur, eo descriptionibus linearum emendatis reperitur. Est autem eius rei haec demonstratio. Quadratus locus, qui erit longus et latus pedes denos, efficit areae pedes C. Si ergo opus fuerit eum duplicare, pedum CC, item e paribus lateribus facere, quaerendum erit, quam magnum latus eius quadrati fiat, ut ex eo CC pedes duplicationibus areae respondeant. Id autem numero nemo potest invenire. Namque si XIIII constituentur, erunt multiplicati pedes CXCVI, si XV, pedes CCXXV.

   Ergo quoniam id non explicatur numero, in eo quadrato, longo et lato pedes X quod fuerit, linea ab angulo ad angulum diagonios perducatur, uti dividantur duo trigona aequa magnitudine, singula area pedum quinquagenûm, ad eiusque lineae diagonalis longitudinem locus quadratus paribus lateribus describatur. Ita quam magna duo trigona in minores quadrato quinquagenûm pedum linea diagonio fuerint designata, eadem magnitudine et eodem pedum numero quattuor in maiore erunt effecta.

Vitruvius, de architectura IX.4-5
http://www.thelatinlibrary.com/vitruvius9.html